라틴어 문장 검색

Nam et cum duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum est atque in eo animadversi globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset (quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 140:4)
nam et cum duo visi soles sunt et cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum discessisse visum est atque in eo globi, delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque maximis terrae motibus conquassata esset - quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 140:4)
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:9)
dividuo findetur munere quadra, sed tacitus pasci si posset corvus, haberet plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1732)
Quis beneficium dixit quadram panis aut stipem aeris abiecti aut ignis accendendi factam potestatem ?
(세네카, 행복론, Liber IV 139:6)
Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conveniant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장20)
tunc crassitudo dividenda est in partes novem et dimidiam, et secundum abacum in quattuor partibus volutarum secundum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae cathetoe dicuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장21)
proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION